라틴어 문장 검색

Sed non multo post, diverso rumore ingruente quod nimirum Edwardus ille Plantagenista e turri aufugisset, atque simul callidus iste sacerdos audiens illum tam charum vulgo fuisse, tantamque ob eius periculi depulsionem laetitiam conceptam, personam larvae suae mutavit, et in personam Plantagenistae tanquam magis idoneam transformavit, quippe qui in ore populi magis erat et sermonibus tum praecipue iactatus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 3:4)
Sacra enim ista vestimenta larvis non conveniunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 6:6)
et ad tollendum larvas et simulachra rerum, prout occurrunt et prodeunt personatae in substantiis concretis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 332:4)
Quantum ad triumphos, saltationes sub larva, convivia, nuptias, funera, supplicia capitalia, et huiusmodi spectacula, non opus est ut reducantur hominibus in memoriam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:29)
Alteram portionem, mansionis scilicet, dividi velim praecipue in aulam et sacellum, utramque amplam et pulchram.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:6)
Atque subter haec omnia (excepto sacello) cellas amplas subterraneas collocari volo, quae culinis privatis, promptuariis, panariis et similibus inserviant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:8)
Cuius conatus cohibens canis hic simulatus, Impiger accessit uiolentus eumque lacessit, Captus ut hac larua fugitando coinquinet arua;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:9)
inde certis spatiis interiecti lapides per ima montis Palatini ad aram Consi, mox curias veteres, tum ad sacellum Larum, inde forum Romanum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 24장4)
ac potiente rerum patre, disiecto aeditui contubernio, modicum sacellum Iovi Conservatori aramque posuit casus suos in marmore expressam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장2)
fuerat illic sacellum Serapidi atque Isidi antiquitus sacratum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장13)
quo factum est ut Atheniensium muri ex sacellis sepulcrisque constarent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 5:4)
itaque suae domi sacellum Automatias constituerat idque sanctissime colebat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 4:2)
nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장43)
Placet mihi de larvis, de noctua, de bubone, de Niliacis ridere portentis:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:18)
ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis exta et candiduli divina tomacula porci, orandum est ut sit mens sana in corpore sano;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X146)

SEARCH

MENU NAVIGATION